monumenta.ch > Plinius > sectio 154

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 154
{XLII} Non praetermittenda est et pumicum natura. appellantur quidem ita erosa saxa in aedificiis, quae musaea vocant, dependentia ad imaginem specus arte reddendam, sed ii pumices, qui sunt in usu corporum levandorum feminis, iam quidem et viris, atque, ut ait Catullus, libris, laudatissimi sunt in Melo, Nisyro et Aeoliis insulis.